Hľadaný výraz: 1Kor 11,7-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; 9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; 12 nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. 13 In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? 14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; 15 mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. 16 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.

1

mail   print   facebook   twitter